Liber Numeri*

Caput 33: Versus 25

Maceloth.Coetus; haec est Ecclesia de qua dicitur:Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unumI Cor. 3.. Vel consonantia omnium virtutum.ORIG.Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio.HIER.Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgae, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit:Mihi mundus crucifixus est,etc.Gal. 6..
(* Traductions européennes)